AGATHYRNUM sive AGATHYRIUM

AGATHYRNUM sive AGATHYRIUM
AGATHYRNUM, sive AGATHYRIUM
Ptol. vel Agathyrsus Straboni et Plinio. l. 3. c. 8. oppid. Siciliae. Sil. l. 14.
Defuerunt Agathyrna manus, geminôque Lacone
Tyndaris. - - - - - -
Oppidum hoc condidisse fertur Agathurnus, Aeoli, Regis ventorum, fil. Illi enim sex filii erant, quorum Α᾿γάθυρνος βασιλἐυσ???ς τῆς νυν̑ ὀνομαζομένης Α᾿γαθυρνίδος χώρας, ἔκτισε πόλιν την` ἀπ᾿ αὐτοῦκληθεῖϚαν Α᾿γάθυρνον. Ita Diodor. Sic. l. 5. Graecis enim semper suppetit fabularum penu inexhaustum, unde urbium quamliber vetustarum conditores depromant. Bocharro autem l. 1. Chanaan c. 27. Agatyyrni nomen deflexum videtur, ex Punico Hakkatharin, vel Hakkathorin, quasi rupes dixeris. Nempe urbem hanc probant Fazellus et Cluverius esle oppid. S. Marci, de quo ille Dec. 1. l. 8. c. 4. In sublimi colle, agro et mari ad passuum tria milia prominenti S. Marci incubat oppidum. Et mox. Ad eius arcem in rupe sitam. Videtor Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 5. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”